O Sapientia & Magnificat Lyrics
- Genre:Light
- Year of Release:2022
Lyrics
O Sapiéntia, quæ ex ore Altíssimi prodísti
Attíngens a fine usque ad finem
Fórtiter suáviter disponénsque ómnia
Veni ad docéndum nos viam prudéntiæ
Magníficat
Ánima mea Dóminum
Et exsultávit spíritus meus
In Deo, salutári meo
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes
Quia fecit mihi magna qui potens est
Et sanctum nomen ejus
Et misericórdia ejus, a progénie in progénies
Timéntibus eum
Fecit poténtiam in bráchio suo
Dispérsit supérbos mente cordis sui
Depósuit poténtes de sede
Et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis
Et dívites dimísit inánes
Suscépit Ísraël púerum suum
Recordátus misericórdiæ suæ
Sicut locútus est ad patres nostros
Ábraham, et sémini ejus in sǽcula
Glória Patri, et Fílio
Et Spirítui Sancto
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper
Et in sǽcula sæculórum. Amen
O Sapiéntia, quæ ex ore Altíssimi prodísti
Attíngens a fine usque ad finem
Fórtiter suáviter disponénsque ómnia
Veni ad docéndum nos viam prudéntiæ