Lauda Sion Salvatorem Lyrics
- Genre:Light
- Year of Release:2022
Lyrics
Lauda Sion Salvatórem
Lauda ducem et pastórem
In hymnis et cánticis
Quantum potes, tantum aude
Quia major omni laude
Nec laudáre súfficis
Laudis thema speciális
Panis vivus et vitális
Hódie propónitur
Quem in sacræ mensa cœnæ
Turbæ fratrum duodénæ
Datum non ambígitur
Sit laus plena, sit sonóra
Sit jucúnda, sit decóra
Mentis jubilátio
Dies enim solémnis ágitur
In qua mensæ prima recólitur
Hujus institútio
In hac mensa novi Regis
Novum Pascha novæ legis
Phase vetus términat
Vetustátem nóvitas
Umbram fugat véritas
Noctem lux elíminat
Quod in cœna Christus gessit
Faciéndum hoc expréssit
In sui memóriam
Docti sacris institútis
Panem, vinum in salútis
Consecrámus hóstiam
Dogma datur christiánis
Quod in carnem transit panis
Et vinum in sánguinem
Quod non capis, quod non vides
Animósa firmat fides
Præter rerum órdinem
Sub divérsis speciébus
Signis tantum, et non rebus
Latent res exímiæ
Caro cibus, sanguis potus
Manet tamen Christus totus
Sub utráque spécie
A suménte non concísus
Non confráctus, non divísus
Ínteger accípitur
Sumit unus, sumunt mille
Quantum isti, tantum ille
Nec sumptus consúmitur
Sumunt boni, sumunt mali
Sorte tamen inæquáli
Vitæ vel intéritus
Mors est malis, vita bonis
Vide paris sumptiónis
Quam sit dispar éxitus
Fracto demum sacraménto
Ne vacíles, sed meménto
Tantum esse sub fragménto
Quantum toto tégitur
Nulla rei fit scissúra
Signi tantum fit fractúra
Qua nec status, nec statúra
Signáti minúitur
Ecce Panis Angelorum
Factus cibus viatórum
Vere panis filiórum
Non mitténdus cánibus
In figúris præsignátur
Cum Ísaac immolátur
Agnus Paschæ deputátur
Datur manna pátribus
Bone pastor, panis vere
Jesu, nostri miserére:
Tu nos pasce, nos tuére
Tu nos bona fac vidére
In terra vivéntium
Tu qui cuncta scis et vales
Qui nos pascis hic mortáles
Tuos ibi commensáles
Coherédes et sodáles
Fac sanctórum cívium
Amen. Allelúia