![Magnificat (Octavi toni)](https://source.boomplaymusic.com/group10/M00/09/29/530aafaf58fd4156b72ead792a82b47a_464_464.jpg)
Magnificat (Octavi toni) Lyrics
- Genre:Classical
- Year of Release:2023
Lyrics
Magnificat anima mea Dominum
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
Quia respexit humilitatem ancillae suae
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
Quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius
Et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum
Fecit potentiam in brachio suo; dispersit superbos mente cordis sui
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles
Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae suae
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto
Sicut erat in principio, et nunc, et semper: et in Saecula saeculorum Amen